- MACEDONIA
- MACEDONIAangusta primum, postea latissima Europae regio, duobus olim Regibus, Philippô et Alexandrô M. patre acfiliô, et terrae imperiô clarissima, antea Aemonia, Mygdonia, Paeonia, Edonia, Pieria, et Aemathia ab Aemathio Rege dicta; 1 Macchab. c. 1. v. 1. dicitur terra Cethim, fuit autem Cethim Gen. c. 10. v. 4. fil. iavan. Haectenuibus initiis, regum prudentiâ gentisque eo magnitudinis excrevit, ut ad utrumque mare, qua Sol oritur. Aegaeum: qua occidit, Ionium extensa, domina centum quinquaginta sacta fuerit populorum: e quibus ab Historicis posteritati traditi sunt, Taulantii, Elymiotae, Dassaretae, Mygdones, Bisaltae, Edonii, Orbeli, Sintici, Pelagones. Orcstii, Lyncistae, Iori, Almopes, Aestraei, et Eordeores. Nomen a Macedone Deucalionis materno nepote regioni haesisse, vult Solinus: a Mygdonia potius id arcessente Cluveriô. Hanca Septentrione Dalmatia, Moesiaque montana seiungunt, ab Occasu mari Adriaticô, sive Ioniô, ab Ortu Aegaeô adluitur, Meridianam oram Epiroticae gentes, et ipsa Graecia excipit. Eius partem quondam macetia dictam scribit Steph. et Hesychius, et inde totam regionem nomen accepisse refert Eustathius in Dionysium. Posterioribus saeculis huius pars Borealis Salutaris dicta fuit libro Notitiarum Item Praevalitana apud Sext. Rufum. pars Occidua Albania, pars ad Ortum Iamboli, Australis vero Comenolitari apud Castaldum. Baudrando regnum fuit amplum, in Graecia, cuius partes fuêre etiam Thessalia, Epirus, et aliquando Thracia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.